- HOSTIS
- HOSTISvett. Latinis peregrinus et hospes est. D. Ambros. Offic. l. 1. c. 29. Denique etiam adversarios molli Veteres appellatione nominabant, ut peregrinos vocarent Hostes enim antiquo ritu peregrint dicebantur. Quemadmodum βάρβαρος Spartianis ξένος Herod. Uran. Vide hac de re Hug. Grot. de Iure Belli et Pac. l. 2. c. 15. §. 5. Postea mutata vocis notio, et apud Rom. Iurecoss. Hostes dicti sunt, quinobis aut quibus nos publice bellum decernimus, l. Hostes de verb. sign. Cic. signantius, ille Hostis est, qui habet Rem publicam, Curiam, Aerarium, consensum et concordiam civilem, et rationem aliquam, si res ita tulerit, pacis et foederis, Philipp. 4. caereris omnibus in latrunculorum praedonum que numero deputatis. Vide eond. Grot. ibid. l. 3. c. 2. §. 1. Quâ ratione huc pertinet, quae de Bello Clarigatiane, Fecialibus, Induciis, Pace, Praeda etc. hîc passim occurrunt. Vide quoque infra in voce Perduellis. Monebo hîc saltem, eriam Hostibus publicis sepulturam deberi, omnium consensu: Quod belli ius κοινὸν εν τοῖς πολέμοις vocat Appian. belli commercia Philo. Unde Hercules suos hostes, Alexander ad Issum victos, Haunibal C. Flaminium, P. Aemilium, Tib. Gracchum, Marcellum Romanos, quaesi visle ad sepulturam, leguntur. Idem Hannoni a Romanis praestitum, Mithridati a Pompeio, a Demerrio multis, Archelao Regi ab Antonio. Imo in Graecorum adversus Persas militantium iuram ento erat: Socios omnes sepeliam; bello victor etiam barbaros. Et passim in Historiis legas impetratam, νεκρῶν ἀναίρεςιν, facultatem tollendi mortuos. Vide Dion. Chrysostom. Orat. de Lege, Aelian. Var. l. 12. Diod. Sic l. 17. Paus. in Atric. Philon. in Flacc. Plutarch. Theseo et Marcello, Alios. Sed nec illud omittendum, usitatum fuisle priscis Regibus, Hostium regiones vacuefacere omnesque incolas correptos constrictosque eo transferte, ubi pro libitu iis illuderent vel ad abiectissima ministeria abuterentur. Vide 1. Reg. c. 20. v. 18. Polyaen. l. 4. in Phrlippo, C. Nep. Miliade c. 4. Quod postmodum, humanitatis in devictos usu increbescente, non nisi in contumaces, h. e. rebelles et Maiestatis reos, servatum. Idem Nep. Crmone c. 2. Scyrum --- quod contumacius se gesserat, vacuefecit: sessores (an posleslores) veteres urbe in sulaque eiecit, agros civibus divisis. Ε᾿ξοικίζειν ἐκ τῆς πατρίδος id vocat Diod. Sic l. 12. ubi do Pericle Hestiaeae in Eubaea incolis idem faciente. Vide quoque Iustin. l. 8. c. 5. de Philippo etc. unde vacuefactionem, quâ possessores vel sub corona vendebantur, vel in alias traiciebantur sedes, poenam fuisse olim in rebelles ac victos constitutam, porro discas. Quod cum Lemmii probe nosent, Miltiadis secundâ fortunâ adversariorum capti, resistere ansi non sunt ex Ins. demigrarunt apud eund. Nep. Miliiade c. 2. Apud Recentiores vox, pro exercitu passim. Gall. Host et Ost, Hisp. Hueste. Inde postmodum proprie sic dictum est Francis servitium militare, quod dominis suis feudalibus debebant vassalli ac renentes: ita ut ad bellicam submonitinem seu citationem, militaribus armis instructi, cum iis in exercitum pergere tenerentur. Id nempe vocabant Hostem vel Exercitum, quibus vocabulis adiungitur fere semper, Cavalcata, Equitatus seu Expeditio; ita ut una eademque videatur fuisle obligatio, cui vassalli essent obnoxii; nisi quod pex Hostem intellexisse videntur eam expeditionem, quae pro patria tuenda intra domini fines peragitur: per Cavalcatam vero, quae pro bellisdomini, etiam extra dominii eius limites, suscrpitur. Spectabat vero haec obligatio, non tenentes modo et mansionarios, sed et viros nobiles seu vassalos, cum nemini eorum immunitas concederetur, ac ne ipsis quidem Episcopis, Abbatibus aut Sacerdotibus, quos passim legere est, obnoxios fuisse Hosti et Cavalcatae, ratione Regalium aut posse ssionum Ecclesiasticarum. Non omnes tamen hostes vel hostem facere tenebantur, ut loquuntur LL. Longobard. Immunes enim erant Mulieres, Viri qui annum 60. attigerant, pueri infra 16. Aet. Annum, Urbium Iurati vel Aediles, Gubernatores, Notarii, Physici, Iurisperiti, Furnarii aec Molitorcs, Aegri et Pauperes. Praererea, qui uxorem accepterat, primo Anno ab hoste omnibusque necessitatibus publicis immunis erat: ii tandem, qui speciali privilegio a Principibus exempti fuêre. Ita tamen, ut interdum expensarum partem alii, qui in hostem non pergebant, iis exsolverent, qui expeditionem suscipiebant. Sed et nec illi immunes omnes a bellicis oneribus erant: nam, ut est in Capitulis Caroli Calvi tit. 31. c. 27. illi, qui in hostem pergere non poterant, iuxta antiquam et aliarum gentium consuetudinem, ad civit ates novas et pontes ac iransitus paludium oper abantur et in civitate atque marcha wactas saciebant, ita ut ad defensionem patriae omnes sine ulla excusatione venive tenerentur. Verum in Hostem eundi oneris non una eademque ratio fuit; sed secundum locorum libertates ac immunitates prorsus exstitit diversa. Siquidem quorundam locorum incolae non tenebantur ire extra territorii sui fines: alii in hostem ita pergebant, ut domum redire eadem die possent: quidam duos, nonnulli tres dies hostem debebant: ultra quos si a domino detinerentur in exercitu vassalli, ac tenentes, dominus eis vadia dare renebatur. In Francia tamen, regia ex peditio 60. dierum fuit, nisi infeudationem tabulis numerus restrictus esset. Sed et fuêre, qui Hosti non obnoxii erant, nisi pro defendenda patria et si domini castra aut dominia ab inimicis impeterentur; non vero pro foederatis ferendo auxilio. Denique erant, qui ad quasvis dominorum expeditiones etiam extra dominii fines, ire tenebantur: De quibus omnibus vide erudire disserentem C. du Fresne in Gloss. ubi ultimum hoc bellum indictum et nominatum fuisse appellatum, ait additque, de iure communi vassallos hostem debuisse et equitationem propriis impensis, interdum tamen vadia illis dara eorumque damna; in expeditione perpessa, a dominis resarcita fuisse. Ibidem habes elegantem Dissertat. de Hoste et exercitu Episcoporum. Hinc Hostenditium seu Hostenduciae, Germ. Hostendienst, servitium bellicum, quod vassallus domino praestaro tevetur: vel potius ea praestatio, quae a vassallis domino fit pro Hoste etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.